Latin
72.1 to 72.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 72.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXIII. VANDOQVIDEM in piscationis mentionem incidimus, nunc de ejus ratione agemus quae in Propontide fit, atque primùm de ea quae majorem quaestum adfert. Mare Constantinopoli vicinum magis piscibus abundat quàm reliqua maria: idcircò incolae ad eos capiendos magis industrii. Aqua dulcis è fluminibus in Pontum delabens, &marinis undis sese commiscens, alendis in Ponto &Propontide piscibus admodum accommoda est. Eae porrò aquae in mediterraneum mare effluunt, sed per Propontidem delabentes, nunquam augentur vel minuuntur, utpote nullum refluxum aut reciprocationem habentes. Pisces certo anni tempore ex uno mari in aliud transmeant, suasque habent quietis &motus horas: quod non ignorantes Propontidis incolae, quorum plerique frequentiùs piscibus vescuntur quàm carnibus, ea loca maris observant, in quibus pisces, eorum judicio, frequentiùs versari soliti sunt, praesertim circa littora ubi aqua non admodum alta &profunda est. Istic binas trabes longitudinis mali navium rectas, &circiter quadraginta aut quinquaginta passus inter se distantes figunt, in quarum summis tuguriola exstruunt unius aut duorum hominum capacia, qui istîc à solis ardoribus &imbribus tuti, pisces observare queant. Trabes ligneis palis hinc &inde transfixae sunt, quo ascensum &descensum facilem praebere possint. In edito istîc stantes, vinetorum custodes imitantur: nam si piscium gregem oberrantem animadvertunt, alter alterum ad diligentem piscium observationem adhortatur; ut simulatque eos in aream ingressos animadverterint, singuli funem ad se trahant reti adnexum; quod tali artificio dispositum est in imo fundo sub aqua, ut reti sublevato, pisces qui in area sunt, concludantur. Ut doceamus porrò quâ ratione rete dispositum sit; intelligendum est, illud quadratum esse, &singulis angulis annexum funibus; binosque retis angulos qui à praealtis trabibus longiùs absunt, longiùs etiam in mare protendi, atque summitati duorum palorum in mari defixorum, vix tamen supra summas undas apparentium affigi, ut immobiles permaneant. Alios item binos angulos funibus alligari necesse est, qui ad tuguriola illa in editis trabibus sita respondeant.