# Exoticorum libri decem 73.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 73.5 to 73.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.5

Ejus quatuor anguli affixi sunt lignis incurvis, & crucis instar transversim dispositis, quorum medio affixum est manubrium sive pertica, quae trabi erectae, & in summo, furcae instar cavae, incumbit, & quasi in aequilibrio pendet, sic ut reti in mare demisso, extrema altera manubrii pars sursum attollatur: huic verò appensus est funiculus, quo deorsum tracto, rete ex marinis aquis sublevetur: tum pisces reticulo comprehensi, in aëre pendentes manent. Piscationis in Propontide commoditas & quaestus adeò Constantinopolim auxit, ut undique in circuitu pagi exstruantur. Congri minùs frequentes, quàm in Oceano: eorum etiam capiendorum ratio diversa est. Nam quia Oceanus defluit, piscatores scopulos accedunt, ibique pisciculos sub lapidibus latitantes reperiunt, maris fluxu in sicco relictos, nomine Exocetos: hos hamis è gemino funiculo appensis infigunt, funiculos scopulis alligant antè quàm marinae aquae refluant. Cùm deinde marinae undae scopulos contexerunt, congri, raiae, caniculaeque marinae, hanc pisciculorum escam invenientes, cum hamis vorant, eaque ratione scopulis alligati remanent. Marinis postea undis recedentibus, piscatores ad escam reversi, pisces in sicco relictos reperiunt. Natura hunc pisciculum exocetum in ejuscemodi escae usum commodè formavit: nam ut in sicco haerere, & sub lapidibus sine aqua latitare gaudet, sic piscatores eum invenire norunt & in suum usum capere. Hanc ob causam veteres Graeci Exocetum, recentiores Glinos appellant, quorum nonnulli in Propontide, cristam Galli gallinacei instar in capite ferunt. Quoniam verò magnis dentibus praediti sunt, & acriter mordent, Comasco incolae ad Padi ostia, Vulpem nominant, Massilienses Bavecque: at noster Oceanus nullum illi vulgare nomen adhuc indidit. Altera piscandi ratio nautis vulgaris, eorum praesertim qui in triremibus & onerariis navibus versantur, & nunquam sine retibus navigant, duorum est generum. Aliâs enim in aqua explicantur atque ex subere suspensa manent, nulli rei affixa: aliâs gemina sunt atque duplicia, in quorum maculis pisces per marinas aquas oberrantes, saepissimè sese implicant, atque capiuntur. Piscandi noctu ad lumen cum tridente ratio: varij alij in Propontide pisces capiendi modi.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
