Latin
CAP. XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 74
Unproofread scanNot analysed yet
Oviedi Bixa. CAP. XX. NEAM porrò suspicionem, quam de folliculo praecedente descripto habebam, non prorsus vanam fuisse, anno redemptionis humanae sexcentesimo secundo supra millesimum, demùm intelligebam. Nam Septembri mense ejusdem anni, inter quaedam semina quae mittebat doctissimus vir loannes Castaneda, erat similis folliculus, brevior tamen, vt qui sescunciam longus dumtaxat esset, unciam latus, in binas partes dehiscens, &cujus spinulae attritae: externa pars fusci coloris, quemadmodum etiam interna, sed haec levis &paullulum splendens; in cujus medio aliquantulum cavo, utraque pars quindecim aut sedecim grana saturè rubra, exigui etiam pyri formam referentia, brevissimo tenuissimoque petiolo singula suspensa, habebat, eaque nullis aureis micis aspersa, nisi extimâ parte, quae splendens &veluti aurea, minimâ nigrâ maculâ tamquam puncto erat insignita: nullam verò observabam in eo folliculo sive capite loculamentorum distinctionem, nam, ut dixi, dimidia utraque folliculi sive capitis pars, grana serie quadam disposita in media concava parte continebat, majora &magis matura, quàm quae ex Angliâ mittebantur, &salivâ dumtaxat paullulum aspersa, eleganti minii colore inficiebant: chartae autem, quâ folliculus involutus, inscriptum erat, con que se untan los Indios, hoc est, quo se inungunt vel inficiunt Indi. Verùm Octobri insequente elegantem ramum multa hirsuta capita sive folliculos sustinentem accipiebam, quem propter elegantiam in tabella exprimendum curabam, quae hîc adponeretur. ERAT autem ille ramus pedalis longitudinis, durus &lignosus, fusco cortice te ctus, calamo scriptorio tenuior, summo fastigio in aliquot ramulos divisus, sustinentes undecim integra capita (plura fuisse, vestigia unde ea abrupta fuerant, fidem faciebant) quorum nonnulla longiora &angustiora quàm praecedens, (variae enim erant magnitudinis) aliqua duarum unciarum longitudinem cum semisse habebant, sescunciae ferè latitudinem, aliorum longitudo binas uncias non excedebat, nec latitudo unciam; singula verò frequentissimis tenuibus spinulis, iisque integris &oblongiusculis, nec attritis obsita, &extimâ parte mucronata, quae per maturitatem in binas partes findi, commissurae utrumque latus occupantes satis manifestè declarabant; perfectam autem maturitatem nondum adquisi visse, grana minora minusque rubra &rugosa, indicabant. Hunc ramum ad me mittebat eo quo dixi anno &mense, honestissimus vir Petrus Garetus, significans Brasilianos uti ad corpus rubro colore inficiendum: addebat Viciae Africanae ramulum è quo plures siliquae dependebant, nonnullae sua grana rubra adhuc retinentes, &ramum Iunipappeeywa, sustinentem fructum suum, verùm longè minorem eo, quem cap. X. lib. 1. hujus Exoticorum Historiae exhibebam. CETERVM, non dubium est quin hic fructus illi similis sit, quem Oviedus Bixa appellat, cujus fruticem in humanam altitudinem, interdum etiam ampliorem assurgere scribit, &folia xyli foliis similia proferre. De quo, &aliis quam plurimis, peculiari libro aliquando agemus, Deo vitam producente.