# Exoticorum libri decem 74.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/74.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/74.9

Hi Veteribus Cetarii dicebantur: apud Gallos nondum nomen Gallicum invenerunt, nisi quis Harenniers appellare vellet: vulgarem tamen apud Italos appellationem invenerunt: Romani enim Piscigaroli nominant, voce ex piscibus & garo formata. Piscigaroli Constantinopolitani, magna ex parte in Pera habitant; & recentes pisces singulis diebus apparant: nam vel frixos divendunt, vel exemptis intestinis & capitibus, muria macerant, & in garum resolvunt. Plurimum tamen interest ex quo pisce garum fiat: nam ex solo ferè Trachuro, quem Veneti Suro nominant, & Scombris, commodè fieri potest.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
