# Exoticorum libri decem 78-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78-2

CAPVT PRIMVM. VI marino itinere peregrinationem suscipere volunt, nullum certum tempus praescribere possunt: quoniam, cùm navigationes ventis sint obnoxiae, saepenumero contingit, quaslibet naves magnas vel parvas, quae velorum vel remorum beneficio aguntur, triremes, vel onerarias, vento secundo, octo dierum spacio iter absolvere; adversa autem tempestate, vix bimestri illud conficere posse. Verum quidem est, nautam qui navigationem instituit, illius tempus posse supputare; at illud certum spondere nequit: cùm secundis ventis iter institutum, brevi confici possit, adversis verò minimè. Nobis contigit ut trium & decem dierum spatio, è Propontidis freto Venetias perlati fuerimus, in quod iter nonnunquam sex menses sunt impendendi. Nunc autem descripturi iter è Constantinopoli in Alexandriam Aegypti, nostrum est demonstrare, Arabum naves & praesertim Aegyptiacas, certum anni tempus observare, quo Constantinopoli Alexandriam navigare solent: nempe circa Augusti finem; nam Septentrionales venti diutiùs in eâdem statione permanent Septembri, quàm ullo alio anni tempore. Ne igitur tam commodam navigandi occasionem negligant, pleraeque naves Constantinopoli tunc solvere solent in Aegyptum navigaturae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
