# Exoticorum libri decem 79.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 79.1 to 79.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/79.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/79.1

Qui verò ex Alexandria Constantinopolim proficisci cupiunt, sub vernum tempus discedunt: nam Australes venti constantiùs flant vere, quàm reliquis anni partibus. Vela igitur explicantes solvimus sub vesperam, totaque ea nocte & sequenti die navigantes, secundo vento boreali vecti sumus, unius dici & noctis spacio totam Propontidem emensi: eo nomine appellatur illud mare Constantinopoli vicinum, quod binis Bosphoris clauditur, binosque Sinus habet; unum Montancae, qui olim Nicopolitanus; alterum Nicomediae, veteribus Astacenus. Sequenti igitur primam noctem die, plano aequore vecti, Phrygiam ad sinistram & Thraciam ad dextram relinquentes, Propontidem emensi sumus, quae montibus undique cingitur, nec admodum lata est: nam si quis in media Propontide navigaret, facilè continentem utrimque conspicere posset, atque multas insulas praeterea suprà enumeratas. Tertio die manè Callipolim appulimus, ubi anchoris in Sinu iactis constitimus. Veteres vrbes ad Propontidis littus sitae in Thraciâ: & Callipolis. CAP. ALLIPOLIS à Byzantio distat quatuor dierum itinere, hoc est, circiter triginta sex miliaribus, nec ullum portum habet magnis navibus aptum. Verum quidem Cest, Sinum habere satis capacem: sed & tota Propontis & Hellespontus, ut verum fateamur, Sinus propemodum dici possent: nam ubique vadosi sunt. Terrestri itinere Constantinopoli Callipolim proficiscentibus, & oram maritimam Thraciae legentibus, quatuor veteres urbes occurrunt, vetus nomen etiam hodie retinentes, nullo tamen muro clausae; ut nec reliquae urbes per eas provincias quibus Turca imperat. Prima est Selymbria, nunc Selibria dicta, ubi portus est navicularum capax, & sinus pro majoribus navigiis. Secunda est Heraclea, olim Perinthus, elegantem & capacem portum habens onerariarum navium & triremium. Tertia est Rodosto. Quarta est Callipolis, nunc Galipoli, oppidulum nullis moenibus cinctum, ubi Propontis definit, & Hellespontus incipit: nam universum illud fretum à Callipoli ad Aegaeum mare usque, Hellespontus appellatur. Turcae eam nunc consuetudinem observant, ut omnes naves, cujuscunque regionis, fretum egredi volentes, sisti hîc debeant, & earum naucleri Callipolitana praesidia convenire, & licentiae diploma ab eis petere, quod in Bosphori alterutro castello repraesentent. Quae Constantinopoli licentiam acceperint, Callipoli aliam non expetent: fretum tamen egredi volentibus, licentiae diploma in alterutro eorum castellorum praebere necesse est.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
