# Exoticorum libri decem 8.1-3-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 8.1 to 8.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.1-3

CAPVT IP. VLTAS vulgares stirpes, & cognita animalia exempli gratia proponemus, ut vulgaria nomina falsò illis esse imposita demonstremus: quod fortassis non fiet sine Aquorundam offensione. Si quis tamen graviùs feret, nobis id indicet, illi, ut decet, respondere conabimur. Nos igitur asserere non dubitamus, Gallos, & magnam eorum qui Romanae ecclesiae obsequuntut partem, hactenus Thymi plantam ignorasse: quandoquidem ea quae in hortis nostris colitur, neque thymus est, neque ejus species, sed Serpilli genus. Hyssopus praeterea atque Satureia, quae nobis vulgari in usu, non sunt eae, quibus veteres Graeci in medicamentis utebantur. Itaque dicimus, nisi res quas propriis nominibus exprimimus cum veterum jam dictorum descriptionibus quadrent, concludendum necessariò, eas quas ipsi intellexerunt non esse. Exemplo sit noster Thymus, cujus nomen omnibus adeò notum est, ut nemo, cujuscumque etiam conditionis sit, Thymum appellare non norit; & tamen ea appellatio perperam illi donata est. Nam ei plantae quam Thymum nuncupamus, hoc nomen convenire non potest; at alteri quae vulgariter in Graecia nascitur. Et necesse est, herbam, quae Thymi nomen obtinere debet (ut ex Theophrasto & Dioscoride patet) capitulis acuminatis, & secundum pediculum angustis, onustam esse, ut sunt Stoechadis capita illis comparata: ad quorum etiam similitudinem, pensiles verrucae, nonnullis in naso & in inguinibus succrescentes, θύμια à Graecis teste Celso fuere appellatae. At herba quam Thymum nuncupamus, eas notas non habet, propterea Thymi nomen illi convenire nequit, è quo videlicet apud Athenas monte Hymetto, & in Sicilia monte Hybla apes praestantissimum mel colligebant, Auctoribus eam ob causam Atticum & Hyblaeum cognominatum. Simili de causa, illa planta, vulgo Thymus dicta, in Galliae Narbonensis atque Provinciae solitudinibus abundanter sponte nascens, hortensique similis (cùm praedictis notis careat) legitimus Thymus esse non potest. Verus autem Thymus per universam Graeciam adeò frequens est, ut montes vix alia herba virescant; & istic libentissimè sponte nascitur, floresque profert pro soli, quod obsedit, ratione, ut interdum toti niver sint, nonnunquam toti caerulei aut purpurei, aliquando utroque colore mixti. Sed quoniam in nostris hortis nondum coluimus, nobis idcirco incognitus est.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
