# Exoticorum libri decem 8.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 8.5 to 8.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.5-2

Istae porrò Cervi caprae in illa regione eadem agunt, quae Plinius de cervis scripsit: ferarum enim antra subeunt, & suo anhelitu noxia animalia educunt & vorant, deinde ad loca aquosa se conferunt, in quibus se mergunt, donec veneni vim extinctam esse sentiant, ab aquae potu prorsus abstinentes. Deinde aquâ egressae, multas salutiferas & insignium facultatum herbas per arva depastum eunt, quas naturali instinctu venenis resistere agnoscunt: eaque ratione, naturalis caloris auxilio, ex veneno ab illis devorato & depastis herbis, virtute quadam specificâ infusâ generationis tempore in internis ipsius animalis partibus & aliis cavitatibus magni & parvi lapides generantur, inter reliqua medicamenta venenis adversa, nobis hactenus cognita maximae admirationis & efficaciae. EST autem illud animal (ex eorum relatu qui ex illâ regione redeuntes animal conspexerunt) in quo reperiuntur isti lapides, cervi magnitudine, & ejus quasi formae, binis duntaxat cornibus praeditum latis, & extremo mucronatis atque in dorsum valde recurvis, breves pilos habens cineracei coloris cui admixta rufedo: in iisdem montibus, aliorum etiam colorum reperiuntur. Indi, vel telis, vel laqueis, vel decipulis illa venantur & mactant: adeò autem ferocia sunt, ut interdum Indos etiam occidant, agilia praeterea & ad saltum prona: in antris vivunt, gregatimque eunt: utriusque sexus, mares videlicet & feminae inveniuntur; vocemque gemebundam edunt: lapides autem ex interioribus intestinis aliisque cavis corporis partibus educuntur. Diligentes porrò sunt Indi in illis venandis, ob ingens precium quo Lusitani mercatores, istîc negotiantes, lapides redimunt, quos in Sinarum regionem transferunt, inde in Molucas, & ex Molucis Calecutium, ubi major est illorum negotiatio, & tam ingens precium, ut legitimus lapis quinquaginta coronatis aureis aestimetur, perinde atque hîc. Dum haec scribebam, quoddam animal conspectum ivi, huic (ni fallor) simile, quia omnes notas habere mihi videbatur, quibus modò descripta praedita sunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
