Latin
8.5 to 8.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 8.5-3-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ut verò Thymus pensilibus verrucis nomen dedit, sic etiam pisci cuidam in Athesi fluvio, veteribus Thymus vel Thymalus appellato, quem Ludae apud Insubres incolae Themero, vel Themalo appellant. Ad Satureiam quod attinet, Graecis θύμέρων appellatam, vulgo autem Tribi; ut id nomen obtinere possit, spicis onusta esse debet, sic enim scribit Dioscorides. At quoniam in nostra hortensi nullas spicas conspicimus, fateri oportet, minimè eam esse quâ Veteres in medicamentis usi sunt. Haud negamus, quin, quam in hortis colimus, eadem sit quae ab omni vetustate in cibos recepta fuit, atque ideò culinis dedicata. Sed quae medicamentis admiscebatur, nobis incognita est: quia illâ caremus, licet per universam Graeciam silvestris sit &vulgaris notitiae, Idem censendum est de Hyssopo, quae duorum est generum: unum campestre, omnibus orientalium regionum locis indifferenter nascens, cùm in collibus, tum secundum vias in Cilicia, Thracia, Phrygia, aliisque plurimis regionibus: alterum hortense, nobis cognitum, &in hortis cultum, sed plurimum à silvestri differens, è quo Graeci olim sua medicamenta confecerunt. Harum stirpium admodum vulgarium &omnibus cognitarum exempla in medium protulimus, ut omnes intelligant, nos non adeò fidisse perpetuò vulgaribus appellationibus, quas provinciarum incolae nos docebant, res quas describere volebamus exprimendo, quin priùs eas diligenter perpenderemus: alioqui saepe decepti fuissemus. Nam quemadmodum vulgus Gallorum hanc vocem Plane exprimens, multis ansam praebuit ut Platanum esse cogitarent, cùm tamen Aceris sit species: sic apud alias nationes contingere potest. Et licet ne unica quidem Platanus, cultis locis, sive incultis, per universam Galliam nascatur: omnibus tamen communis appellatio imponit; imò viri docti, &alii non postremae auctoritatis, conspicientes nostri Plane folium vitigineo simile, quale Platano ejus descriptio tribuit, ex unica nota Plave esse Platanum statuerunt, cùm tamen fallantur: nam Platanus rotundaspilulas fert, Xanthii fructui similes, cui Dioscorides eas comparavit, nucis magnitudine, &racematim dependent: quas Plane non habet, sed semina alato huic instrumento quo aucupes revocare falcones solent, paria.