Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 80
Unproofread scanNot analysed yet
Erant porrò illa fragmenta cineraceo quidem colore, satis verò acri sapore, praedita, valdè Eriophiru fragilia, quae vel in minutas etiam partes fracta, &protracta, veluti tenuissima stamina, instar conex, ferò ferè telae aranearum, ut lana autem candida, ostendebant, quemadmodum Eriophori bulbi folia, &squamae radicis ipsius. In quem autem usum attulissent, qui illa Gareto donabant, in epistolâ quam unà mittebat, non erat adscriptum; &haud scio an ab iis sit percontatus. Ipsos autem non sine causa retulisse, sed istius corticis facultates compertas habuisse, verisimile est.