# Exoticorum libri decem 80-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/80-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/80-3

Cùm Callipoli biduum haesissemus, vela explicantes, nostrum iter prosequebamur: sed ad Castella pervenientes, secundò anchoras fiximus: nam (ut diximus) nulli navi, exterae sive Turcicae per fretum hoc egredi licet, quin primùm Callipoli, deinde iterum ad Castellorum angustias anchoras jaciat. Navi sive triremi exterae mercibus onustae, triduo integro istic haerendum, ut expeditionem exspectet: Turcica autem vento nimirum secundo adflante, hac praerogativa gaudet (ne tempus elabatur) ut primo die expediatur. * Rectiùs hîc Bellonius quàm superioris libri cap. 64. ubi Perinthum nunc Rhodosto dici contendit: nam Rhodosto olim Ptolemao βισάνθη καὶ ῥαίδεστον dicta fuit. Consule Ortelii Thesaurum geographicum. Bosphori Thracici, Castellorum Sesti & Abydi, atque ruderum Scamandriae descriptio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
