Latin
CAPVT III
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 80-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. CASTELLORVM fretum circiter quadrantem milliaris in latitudinem patet: in eo olim, ut &nunc, Sestus &Abydus sitae fuêre. Ex hoc Poëtae fabulam de Leandro &Hero scribendi occasionem sumpsere. Abydus in Asiâ est, paludoso loco sita, &quadrangulâ formâ reparata. Muri castelli ambitus praealtam turrim quadratam antiqui operis adhuc permanentem comprehendit, quam Turcae summâ parte extulerunt, atque bellicis tormentis munierunt. Ea non sunt rotis imposita, at humi iacent, validoque muro posteriore parte nituntur, ut nec retrorsum ferri, nec antrorsum progredi queant, eaque septem &viginti numero, omnia serie quadam disposita maris planiciem spectant. Quatuor propugnacula valde infirma quadranguli muri quatuor angulos occupant: &licet haec arx una ex clavibus Turcarum dominii sit, valida non est; firmior tamen quàm Sestus: &ut majoris momenti, majore etiam quàm Sestos curâ &diligentiâ adservatur. Saxa quibus reparata est, è ruderibus vicinae cujusdam urbis desumpta sunt, quam antiquitus Scamandriam nuncupatam fuisse arbitramur in Asiae continenti sitam; etenim dimidio duntaxat miliari abest à mari, &dimidii diei itinere à Castellis. Istîc magnificarum quarundam structurarum eleganti candido marmore constantium rudera conspiciuntur, &columnae omnis generis opere elaboratae, tum plurima quadrangula &la epistylia. Sita fuit in colle, quem utrinque ambiunt maxima lataque planicies &elegantia prata, hieme restagnantia, at aestate sicca. Istîc vidimus ingens saxum summo artificio scalptum, viri armati effigiem referens, thorace secundum veterem consuetudinem induti, galeamque plumis exornatam in capite gerentis, sub mento fibulis constrictam; oblongum &erectum clypeum manu tenentis, atque acinacem sive ensem falcatum gestantis, non corpori alligatum, sed è collo propendentem sub ala sinistra. Hanc structuram quoddam magnificum templum fuisse existimamus, alicui Deorum consecratum, cujus saxa, ut diximus, Turcae nunc ad mare deferunt, ad supradictam arcem muniendam devehenda. Altera arx Sestos in Thraciae Cherroneso sita est, ingenti &lo pago à Graecis habitato, nomine Maito, vicina, in collis cujusdam acclivi, trifolij propemodum formâ. Hujus prima turris mediam arcem occupans, tres hemicyclos simul conjunctos refert. Altera primam simili forma ambit. Murorum ambitus triangularis est: primusque ejus angulus monti oppositus, turrim in summo obtinens, quae arcem eâ parte propugnat. Ab hac turri protenduntur utrinque muri ad ipsum usque mare, mediam turrim comprehendentes: deinde secundum maris littus progredientes clauduntur; validisque tormentis bellicis egregiè muniti sunt, explodendis (si necesse sit) in cas naves quae sine licentiâ effugere, vel in Hellespontum vi perrumpere vellent. Infirmior est Abydo, ob montem illi imminentem. Qui per Hellespontum navigant, montes picearum veriùs pinorum silvestrium] silvis obsitos conspicere possunt, quarum tedam incolae legunt, atque accendunt; nam instar candelae ardet. Ex hac etiam picem nigram conficiunt, atque cedriam, à Gallis voce Arabica Quodran sive Quotran nuncupatam, ab Avenionensibus verò Cade cerbin. Quoniam autem vilis istîc est pretii, exterae naves eò appellentes, magnam ejus copiam avehunt, atque interdum etiam eâ explentur. Turcae, quòd admodum sit liquida, ovillis aut