# Exoticorum libri decem 80

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAROLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/80

Erant porrò illa fragmenta cineraceo quidem colore, satis verò acri sapore, praedita, valdè Eriophiru fragilia, quae vel in minutas etiam partes fracta, & protracta, veluti tenuissima stamina, instar conex, ferò ferè telae aranearum, ut lana autem candida, ostendebant, quemadmodum Eriophori bulbi folia, & squamae radicis ipsius. In quem autem usum attulissent, qui illa Gareto donabant, in epistolâ quam unà mittebat, non erat adscriptum; & haud scio an ab iis sit percontatus. Ipsos autem non sine causa retulisse, sed istius corticis facultates compertas habuisse, verisimile est.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
