# Exoticorum libri decem 81-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/81-2

CAPVT V. B arcibus manè secundo vento, quem nautae Maestro tramontano nominare solent, vecti, ex Hellesponti angustiis egredi coepimus, & in Mediterraneum mare, Aquod trium milliarium duntaxat spatio ab Abydo abest, ingredientes, Cherronesum ad dextram reliquimus; in qua Promontorium est veteribus Mastusia dictum, ubi Hecubae tumulus, & Protesilai sepulchrum erat: deinde Imbrum insulam, Lesbo paulo minorem, celsiores tamen montes habentem; Thraciae enim littori valde vicina est. Longiùs porrò in mare progressi Lemnon insulam vltra Imbrum sitam conspeximus; quae propter humilitatem, & quia altos non habet montes, vix nobis apparebat. Secundo vento longiùs in mare delati, ad sinistram secundum Asiae littora defleximus: nam si ad dextram navigassemus, ab insulae Chio canali, ad quem tendere oportebat, aberrassemus. Continentis Promontorio Capo de lanizzari, quod veteres Sigaeum nominârunt, viciuiores facti, satis apertè cujusdam vetustae arcis olim Caput Gymnesium nuncupatae, rudera conspeximus, ejus vetustatem demonstrantia: è longinquo autem videre potuimus, quia in summo Promontorio exstabat. Hujus arcis muri ex latere & tenaci intrita exstructi fuêre. Ingentes istic sunt cisternae, atque ampla penuaria, quae Troiam profecturi conspectum ivimus: nostra navis cursum tenebat inter Tenedon insulam, quam ad dextram, & Troiae rudera, quae ad sinistram habebamus. Ruderum Troiae descriptio. CAPVTVI. la 1 ROIANA rudera proculaspicientibus satis appârent: nam urbis muri nonnullis locis adhuc supersunt. Quoniam verò ea terrestri itinere spectatum ivimus; quid istic sit reliqui dicemus: deinde nostram navigationem prosequentes, quid etiam è mari conspici possit, declarabimus. Constantinopoli maritimo itinere illuc tendere volentibus, ad Abydi angustias appellendum est: nam dimidii diei itinere solummodo inde distant. lis conspectis, cui cordi esset amoenam regionem videre, per montem Idam in Phrygia, deinde per Olympum & Orminium regiâ viâ quae Prusam urbem ducit, progrediendum foret. Mons Olympus pari propemodum cum monte Senis est altitudine, aditu tamen nequaquam adeò difficilis. Qui istac proficisci nollet, Callipolim redeat, deinde terrestri per Thraciam itinere Constantinopolim. Troia in collis cujusdam acclivi sita est, è mari facilè conspicui: nam secundum littus extenditur. Inter Tenedon insulam & Troiae rudera, inter bina promontoria transivimus: alterum infra Troiam, in conspectu Lesbi insulae, quod nunc Cabo Sancta Maria, olim larganum nominabant: alterum est in extrema insula Tenedo, isticque ventus nostram navem deseruit. Ad radices collis sive Promontorii, quaedam fornices antiqui operis adhuc conspiciuntur, ex arenato & latere constantes: deinde paullo infrà, secundùm littus maris, duarum Promontorii arcium quae in urbe inclusae fuerant rudera.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
