Latin
RADICES ALIQVOT PEREGRINAE
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 84
Unproofread scanNot analysed yet
Magnam quidem affinitatem habere videbatur cum radice S. Helenae, de qua Nicolaus Monardes libro Simplicium medicamentorum ex Occidentali India delatorum. Sed cum N. Eliot, qui Drake in ea navigatione comitatus fuerat, Hispanos in Peru maximo in pretio habere, nec nisi difficulter redimi posse, referret, ab iisque didicisset, folia praesens venenum esse, ipsam autem radicem, non modò illius veneni, sed etiam aliorum antidotum esse, &cor ac vitales facultates roborare, si pollinis in modum trita manè ex pauxillo vino sumeretur, ex aquâ verò febris ardores mitigare: carum facultatum ratione, valdè conveniret cum Radicibus, veneno adversantibus, de quibus eodem libro Monardes: in his tamen aromaticum saporem, &caloris gradum desiderabam, quem illis radicibus tribuit. Radix Drakenae affinis.