Latin
84.1 to 84.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ab altero latere alia fuit inscriptio, cujus initium duntaxat legere potuimus: Imp. Caesar. Aug. Diocletiano regnante. De fluminibus Simoi &Xantho adeò à Poëtis celebratis, quae Troiana prata rigabant, nihil aliud referre possumus, quàm adeò exiguos riuulos nunc esse, ut vix minutulos pisces, Loche Gallorum aut Phoxinum lere queant: nam aestate omnino arescunt; hieme verò vix tantum aquae ferunt, ut anser in iis natare possit. Nec mirum videri debet, si hanc dubitationem de iis fluminibus moverimus: nam nec Aristotelis tempore inveniri poterant: inquit enim cap. 12. lib. 3. historiae Animalium: Scamander etiam amnis flavas reddere oves creditur: quam obrem Xanthum pro Scamandro nuncu patum ab Homero autamant. Disquirendum ergo an Scamander &Xanthus idem flumen sint. Via quae à Troia ad Thermas ducit, ad occidentem vergit; eò profecturi, faciem versus Lesbon insulam obvertere debent: quae à calidis aquis vix binis milliaribus abest. Tenedos etiam admodum vicina est: canalis etenim dumtaxat traiiciendus Thermae verò dimidio miliari à Troia tantùm absunt: Adeò frequentia sunt secundum eam viam sepulchra, ut iis quodammodò septa videatur; nam plura conspiciuntur quàm secundum viam quae à Philippis Cavallam ducit. Graecorum autem esse videntur, quia Graecis literis inscripta: licet etiam quaedam Latinis, videlicet quae Latinorum sunt. Viciniores Thermis facti, superbas structuras antiqui operis conspeximus, in quarum vna lulio legebamus, in alia Magistratus. Brachium illud quod ex murorum ambitu in longum produci diximus, secundum urbem dumtaxat sequuti sumus: ad viginti tamen passuum millia extendi, nostri itineris duces affirmabant. Ut ut sit, praeclarum quidpiam est, &propugnaculum aliquod fuisse adversus continentem credimus. Versus Idam montem, qui binis solùm tribúsve milliaribus à Troia abest, procurrere, atque ad sinum Sateliae pervenire referebant. Verum quidem est, continuam haud esse ejus altitudinem, sed quarta milliaris à Troia parte disiectum perruptumque conspici: inde tamen eandem quam apud Troiam habet altitudinem obtinere aiunt.