# Exoticorum libri decem 84.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 84.5 to 84.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/84.5

Thermae porrò tres aquae salsae scaturigines habent, è quibus sal excoqui posset, quemadmodum ex aliis salsis scaturiginibus. Quod facilè ex eorum rivulis deprehenditur, quos solis calor aestate sale concretos reddit. De his intellexit Plinius libro 31. cap. 6. cùm ait Larissa, Troade: nam locus ubi illae sunt, Larissa appellatur. Veteres fornices ex arenato & latere constructae adhuc istîc restant: sed in earum unâ non lavantur; quoniam murus collapsus fontem obstruxit: leve tamen & temporarium tugurium exaedificatum est apud scaturiginem alteram ubi lavantur. Fornices autem illae non adeò magnificè exstructae sunt, ut ad calidas aquas Tauri montis. Eiusmodi etiam melones Hispania profert, Melones de ynvierno appellatos, quos in totius anni usum adservant è laquearibus aedium suspensos: sunt verò ii optimi saporis, nec aestivis minus suaves; nam periculum non semel feci, cum Madritii & Compluti, tum aliis locis. Utraque inscriptio parum integrâ fide excepta videtur. Male argumentatur Bellonius: nam istic Aristoteles non dicit, inveniri non potuisse: sed Scamandri aquam flavo etiam colere oves tingere, eam ob causam Xanthum pro Scamandro, &c. Jnsula Lesbos, & Promontorium Sygaum. CAP. VII. VYT porrò nostram navigationem prosequamur: cùm è regione Promontorii Cavo Santa Maria nuncupati, olim larganum dicti, essemus; rudera vidimus veteris arcis, quam Achillis fuisse suspicamur: nam ingens terrae tumulus instar collis cujus dam adhuc est, Achillis forsitan sepulchrum à Lesbiis constructum. Nos eo die longiùs progressi non sumus ab arcium angustiis, quàm donec insulam Lesbon in conspectu haberemus; lento enim vento ferebamur. Subsequens etiam nox quieta fuit. Altero die nostra navis adhuc haesit è regione arcis urbis Metelin totius insulae Lesbi primariae, à qua insula denominata est. Ejus incolae Turcae sunt: sed qui rura inhabitant, eaque & vineta colunt, ferè omnes Graeci. Lesbium vinum ceteris praefertur Constantinopoli, idque magna ex parte helvolum est. Ut verò saturatioris coloris reddant, ex Iudaeorum doctrina ebuli baccas admiscere norunt. Alia vini genera quae ex Chio & Cycladibus insulis Constantinopolim invehuntur, vilioris precii sunt quàm Lesbium, quòd etiam gustu ab aliis discerni potest. Lesbos Phrygiae opposita est, validos & robustos alens equos, licet humiles. Multi geMulti istîc fiunt casei, atque optimum frumentum nascitur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
