Latin
CAPVT XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 85
Unproofread scanNot analysed yet
hujus libri) peregrinae cujusdam humilis palmae ramum, multis virgis praeditum, è quibus flores aut palmulae pependerant, ut ex vestigiis in iis virgis adhuc remanentibus apparebat; nudum tamen illum, &sine involucro. Cujus iconem, quia peregrinus, nec similis formae mihi umquam conspectus, in subjecta tabella exprimendam curabam. ERAT autem hic ramus pedem Romanum longus, vel major, quadragenis aut pluribus virgis praeditus, fusci coloris, inaequalibus, &frequentissima vestigia retinentibus, in quibus haesissent flores, aut fructus rudimenta, contortis infimâ parte, ut facilè appareret, aliquo involucro sive spathâ fuisse tectas: prodibat verò hic ramus ex denso quodam cortice semunciam alto, quatuor autem vel plures uncias lato, &lunato, subflavi coloris, pronâ quidem &supinâ parte laevi, sed ipsâ corticis materiâ è multis transversis fioris constante, iis paenè similibus quae in magnarum illarum nucum Indicarum, quas ulgo Coccos appellant, tegumento conspiciuntur, aut quae humilium palmarum germina, à plerisque in deliciis habita, vestiunt. Ceterùm sculptoris negligentiâ, cui hanc iconem sculpendam tradideram, magna ex parte corrupta fuit, &multae notae quae in ea expressae, praetermissae. Nautae, à quibus redemptus fuerat hic ramus, se in altissimo quodam scopulo, è mediis maris aquis caput attollente, nascentem reperisse &rescidisse affirmabant: facilè nihilominus mihi persuaserim, non in scopulo marino, verùm in aliqua insula, ad quam appulissent, reperisse, &ex arbore vel frutice detraxisse (in quo forsitan, aut ei simili, natum folium proximo capite describendum) &tegmen ademisse, ut observare possent quid sub illo lateret. Camaerrhiphes fortè folium.