Latin
CAPVT V
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 85.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &viri in ea insula admodum humani sunt: licet autem Graeca sit insula, magnâ tamen ex parte Franko more, hoc est, Latino vivitur. Plurimi incolarum, Graeci cùm sint, Graeca vivendi consuetudine uti malunt, cuilibet tamen eam vivendi rationem deligere permissum, quae magis arridet. Utriusque religionis observatio plurimum differt. Nam qui veri sunt Graeci, si quem è suis in Quadragesima piscibus sanguine praeditis vesci videant (similium enim piscium usus tali tempore iis interdictus) plurimum offenduntur. Quid illud est (inquient) an non Romeos es? quasi dicerent, Nónne tu Graecus es?