Latin
86.1 to 86.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Istius folii prona pars crassiorem nervum ostendebat, per medium folium secundum longitudinem procurrentem, ex quo oriebantur alii minores in latera expansi, ab uno quidem latere viginti tres, ab altero autem viginti quatuor: supina pars totidem plicaturas: quâ adeò de causâ suspicio mihi oriebatur, non esse Nymphaeae sed Chamaerrhiphes alicujus generis potiùs folium, quodque non in aquatica planta, sed in terrestri natum esset, qualis fortè illa, quam Batavi in insula Mauritii nascentem observabant, habentem (ut illius Navigationis diarium refert) tam ampla folia, ut unico quispiam sese tegere, &ab imbre praeservare posset: pictura similiter quae in eo diario addita, tametsi ruditer expressa, meam suspicionem confirmare videbatur. Folii autem, ex quo flabellum concinnatum, color, flavus erat, qualis in culmis maturae segetis conspicitur, parte tamen supinâ splendidior quàm pronâ: in folij verò ambitu, ad illud expansum retinendum, annexus erat vimineus limbus, illi paenè similis quo manubrium adstrictum, rubro tamen colore infectus. Exoticae plantae à Wallichio. CAP. XIV. QVM exoticis fructibus, quos Wallichius mittebat ut describerem (de iis agebamus cap. XXI. lib. 11.) erant etiam binae plantae, quas hoc loco reponendas censebam. PRIORI nomen Mippi erat adscriptum, quam se ad arbores applicare hederae instar, referebant, ejusque adhuc vi: idis &recentis taleas ab incolis tenuiter contundi, &supra fracturas alligari, ossa enim fracta ferruminare. internè multis fibris constabat ea planta, cujus resiccatae fragmentum mutuo acceperat Walichius à nautis, ut dumtaxat mihi conspiciendum mitteret. Istis fibris incolas uti intelligebat, ad colliganda &connectenda tigna in suis aedificiis. Nonnullos Indos Caiahaba appellare dicebant, nomine apud Hispanos magis noto. ALTERAM Iuwb appellari se intellexisse scribebat, &apud Amazones nasci existimari. Ejus specimen accipiebam, teretes videlicet bacillos, inaequales, angulosos, rufescentes, in quibus inter binas appendices alternis nascebantur alata folia, sive veriùs alae tenuissimae &firmissimae, quinquagenis &pluribus foliolis singula latera occupantibus praeditae, ut avicularum pennas opinari quispiam posset. Magnâ quidem ex parte deciderant illa; vestigia tamen, ubi haesissent, satis adhuc manifestè apparebant. Istis alis tamquam penicillo nobiliores incolae uti dicebantur, ad sua corpora variis coloribus pingenda. Vicia Africana. CAP. XV. EMINE mihi aliquando nata est haec planta, sed adeò tenella, ut productis primis foliis, brevi corrumperetur &tabesceret.