# Exoticorum libri decem 86.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 86.1 to 86.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1-2

(nam qui Graecam religionem sectantur, Romei appellantur: qui verò Latinam, hoc est, Pontificem Romanum agnoscunt, Franki) adeò suae religionis observantes sunt. Chii autem cùm partim Genuenses & Itali, partim Graeci, & Turcae tributarii sint, in solitâ libertate vivunt, quam illis Turca conservat. Ante quàm haec insula in ejus potestatem veniret, Genuensibus omnino parebat. At ab ipso occupata, Genuensibus non adeò subjecta est, quin administrationem Reipublicae pro sua voluntate gubernet, haudquaquam ex Genuensium arbitrio: quemadmodum & Respublica Epidaurica, quae similiter Turcae tributaria est. Insulani partim lingua Graeca, partim corrupta Italica, qualis est Genuensis, utuntur: Vestium autem forma & victus ratio Genuensium est. Mastiches proventus in ea insula tantus est, ut singulis annis Turcico Imperatori pro quaternis vel quinis millibus ducatorum pendant in deductionem ejus summae quam illi tributi nomine dare debent: & singulas centenas libras centenis quinis ducatis aestimant. Quidquid ejus superest, sibi reservant. Galli mercatores Mastiches precium idem perpetuò esse considerantes, existimant atque etiam referunt incolas, collecta ejus certa quantitate, reliquam abiicere. Sed falluntur: nam, uti diximus, magnae impensae in Lentisci fruticibus colendis & curandis faciendae. Quia verò Turcico Imperatori singulis annis pro quatuor aut plurium millium ducatorum aestimatione pendunt, ejus precium vel augere vel imminuere non licet. Cessante Austro, qui nobis aliquamdiu adversus fuerat, vela expandimus, atque thracia satis secundo versus Alexandriam navigavimus. Prima è longinquo conspectui nostro se se obtulit insula Icaria, nunc Nicaria appellata, quam ad dextram reliquimus.* Exigua est insula, Reipub. Chiae subdita, minimè lata, sed in longitudinem protensa, non admodum celsis montibus praedita, atque raris silvis, sed frumento, & optimis ad alendas oves pascuis abundat, è quibus ingentem caseorum numerum colligunt. Tutos portus habet haec insula: atque nisi piratae huic (quemadmodum & plurimis aliis parvis & desertis insulis) negotium facesserent, longè meliùs coleretur. Nam vilis etiam quivis pirata eò appellens, in incolas impetum facit, comprehensos in triremem coniicit, & vi abducit. Paulo pòst, procul admodum intuentibus Samos apparuit, quoniam praealtos montes habet. Deinde longiùs progressi, Ion inter Icariam & Naxon vidimus, in qua Homerum sepultum ferunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
