Latin
86.5 to 86.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 86.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
*Quae hoc loco de Samo insula in Gallico exemplari inspersa fuêre, sustuli, atque sub capitis finem reposui: alioqui non constabat sibi Bellonius. Sed &Ion insulam malè collocare videtur inter Icariam &Naxon, si topographicae tabula verae sunt, quae lon longè infra Naxon reponunt. Samos Jnsula. CAP. IX. AMETSI insula Samos ampla sit, utpote quae quingenta &octoginta octo passuum millia in ambitu habeat: deserta tamen est. Mirum autem eam ita negligi; cùm olim adeò celebrata potensque fuerit, ut cum Atheniensibus decertare duderet: piratarum metus eam adeò desertam reddit, ut ne pagus quidem unicus supersit, cujus rei causâ nulla pecora in eâ aluntur. Orbicularis potius est, quàm longa aut in latum extensa, &solo canali sive angustiis ab Asiae continenti separata. Insulae pars Septentrioni &Occidenti objecta, celsissimum praeruptumque &scopulosum habet montem, qui olim Cercetius dictus fuit: cujus scopuli penè inaccessibiles. Nauta Graecus in nostrâ navi vectus, qui eam insulam perlustraverat, multos istîc conspexisse rivos referebat: nos enim (tametsi proxima nobis esset) è navi duntaxat conspeximus. Praealtarum arborum nemoribus abundat, è quibus brevi temporis spatio piratae naves sibi fabricare possunt, ad praedas in mari agendum. Disceptatio de piratis; eorumque definitio. CAP. X. VONIAM quid sibi hoc vocabulum Pirata velit, Mediterraneae regiones non satis intelligunt, atque in ipsorum potestate fuimus; quid Pirata sit, edocere volumus.