# Exoticorum libri decem 86.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 86.5 to 86.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5

Quum autem ejus semina à nautis Batavis è OGuineâ redeuntibus magnâ copiâ subinde sint allata, & ramulos cum suis siliquis sive lobulis propendentibus etiam videre mihi contigerit, operaepretium me facturum existimabam, si qualemcumque hujus plantae historiam, adjectâ icone, lectoris oculis proponerem. SAEFE porrò istius plantae semina terrae à me sunt credita, sed maximâ ex parte non nata: imò (quod magis mirum) post triennium è terrâ eruta, adeò incorrupta reperta, ac si pridie dumtaxat sata fuissent. Semel tamen contigit, ut quae recentia à Cl. V. Honorio Belli acceperam è Cretâ missa, terrae in fictili commissa nascerentur quidem: sed plantae, licet omnem diligentiam adhiberem, ut conservare possem, brevi contabescerent. Prodibant autem illae, viciae aut lentis modo, duobus dumtaxat crassiusculis foliis initio, ipso videlicet semine bifariam se dividente, & in folia formante, ut in leguminibus accidere solet: inter ista verò folia nascebatur cauliculus sustinens aliorum foliorum alas, quae ex multis foliolis contrario situ semper nascentibus constabant, denis, duodenis, aut pluribus, nullo impari alam finiente, instar viciae silvestris aut lenticulae: valdè caduca est planta, quae nisi fulciatur, procumbit, pisorum instar: inter foliorum alas, quae sarmenta aut cau les amplectebantur, satis firmi & oblongiusculi exoriebantur pediculi, sustinentes alternis denos aut duodenos flores, viciae aut lentis floribus (ut arbitror) non dissimiles; mihi enim cos videre non contigit, sed oblongum dumtaxat pediculum resiccatum apud honestissimum virum Christianum Porretum, deinde anno millesimo sexcentesimo secundo alterum similem mihi donatum ab honestissimo viro Petro Gareto.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
