# Exoticorum libri decem 87.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.9

Interea ocium habent insidiandi iis qui è pagis adveniunt, sive pascendi pecoris, sive aquandi, sive quidpiam aliud agendi gratia; comprehensis illicò compedes iniiciunt, ut iis remigibus utantur. Si industrii fuerint, & bimestri solummodo spacio piraticam exercuerint, segnes admodum fuisse necesse est, nisi duodena mancipia nacti fuerint: quorum numerum ea ratione augendo, paulatim majores naves sibi comparant, donec triremis alicujus fiant domini. Quod si forte fortuna binae Piratarum turmae simul societatem ineant: tum liberiùs grassantur: non minùs enim hostes sunt sanguine junctorum quàm quorumlibet exterorum, nulli prorsus parcentes. Bini duntaxat piratae impetum facere audebunt in Squirasse, Marciliane, Luc, & ejus generis minuta navigia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
