# Exoticorum libri decem 87

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87

Istis pediculis inhaerebant alternis deni, duodeni, aut plures pediculi breviusculi, satis crassi & iugosi, è quorum singulis, graciliore, brevioreque adhuc petiolo dependebat siliqua rugosa spadicei foris coloris, unciam aut paullo ampliùs longa, semunciam lata, illaque aliquantulum plana, mucrone instar hamuli curvo, interna parte albi, in qua continebantur quaterna aut quina semina durissima, orbicularis ferè, vel ovalis formae, prorsus rubra & nitentia instar corallij expoliti, quùm probè matura sunt, summâ autem parte, quâ siliquae inhaeserant, omnino atra & prae laevore splendentia. HVIC plantae, Viciae Africanae nomen indebam, quia ex Africâ ejus semina semper delata memini. Cl. V. Prosper Alpinus libro de Plantis Aegypti, cap. XxI. Abrus appellat, arboremque impropriè (meâ quidem opinione) facit, quandoquidem volubilem, Lablab (quod phaseoli genus) modo serpentem, latiusque se expandentem, esse scribit, & ridicae sese convolventem pingit. Ait porrò Aegyptios ejus granis in jure elixis vesci; esse verò ceteris leguminibus difficiliora, maximè stomacho infesta; aegerrimè concoqui, & pravum succum generare, multos flatus concitare, & hypochondriacis valdè esse noxia. CETERVM quum diutissimè propter duritiem incorrupta maneant, sericeo filo trajecta è collo monilis instar suspendi, & armillarum loco in brachiis gestari possunt, ad ornatum; quod nonnullas nobiles virgines (quibus similia grana donabam) interjectis parvis unionibus, facere observabam: nam non modò corallinos globulos nativi coloris elegantiâ provocabant, sed etiam vincebant. An Theophrasti araco ὅμοιον? CAP. XVI. ON minùs admirabilis est hujus plantae natura, quàm ejus, cujus rariorum Plantarum Historiae lib. IV. cap. LII. Arachidnae appellatione memini: proptere à illam esse suspicabar, quam Theoph. lib. 1. Histor. Plantarum cap. XI. Arachidnae conjungit, & ὅμοιον τῷ ἀράκῳ esse, fructumque supernè inferno minorem ferre scribit, tametsi folia aut quidpiam foliis simile habere neget. Quem sequutus est Plinius. Istius plantae semen cum suis siliquis tam supernis quàm sub terra latentibus in Creta lectum, ad me ante aliquot annos Cl. V. Honorium Bellum mittere memini, quod à me satum & quibusdam amicis etiam communicatum, nulli est natum, an ob nimiam vetistatem, ignoro. Eam ob causam ejus historiam, ut avebam, in meum librum evulgatum inferre non potui. Quum verò doctissimus & honestissimus vir loannes Pona, pharmacopoeus Veronensis anno à Christi nativitate sexcentesimo tertio supra millesimum, semina mitteret in Lugduno-Batavae Academiae horto serenda, inter quae nonnulla à Cl. V. Bello communicata agnoscebam, cum illis integram hujus plantae stirpem siccitate prorsus contractam reperiebam; quam, ubi aliquot horis in aqua maceratam explicassem, ut commodiùs describere possem, à pictore in tabella exprimendam curabam, ut huic capiti adiiceretur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
