# Exoticorum libri decem 88.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 88.5 to 88.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/88.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/88.5

Miseri isti qui ex Andro solverant, haud dubiè Turcis venditi fuissent, nisi opem illis tulissemus. Nunquam Turcae eos iugulant quos in mari, sive in continenti capiunt, sed vendunt. Formosa & iuvencula mulier octoginta aut centum ducatis, vetula triginta aut quadraginta, puer aliquis benè habito corpore, quadraginta aut quinquaginta ducatis aestimabitur, vir autem robustus & quadratus sexaginta. Haec causa est cur naves semper armis bellicis instructae navigent: & cur illae quae armis carent, perpetuo in metu versentur. Sed haec satis de piratis: nunc ad nostram navigationem revertamur. Aquilo nobis secundus, tota ea nocte constans fuit, ut Samon insulam ad sinistram relinquentes, per angustias quae inter Samon & Icariam sunt, havigaremus. Alto adhuc sole apud binos illos parvos scopulos fornaces nominatos transivimus nautis omnibus adeò celebratos, quoniam periculi plena est secundum eos navigatio: appellationem vulgarem sumpserunt à Graecis, quibus olim iπνοὶ, hoc est, furni dicti sunt: licet veteres hos non intellexerint, sed alios ad ostia Penaei amnis apud Thessaliam. Hi sunt admodum metuendi, praesertim noctu istac navigantibus. Marina tabula eos fornacum nomine indigetat. Quoniam verò nobis istâc iter faciendum erat, vel aliâs magno ambitu mare navigandum; plurimum metuebamus: nam saepenumero contingit, naves tempestate istic perire: transivimus deinde apud aliam insulam appellatam Gaideroniso, hoc est, Asinorum insulam: sed neglectam, quia deserta est. Patmos Insula. CAP. XI. ATMON insulam (in qua Divus loannes Evangelista relegatus fuit, & Apocalypsin scripsit) ad sinistram reliquimus, cujus montes adeò celsi, ut procul etiam conspicui sint. Vulgò Palmosa nuncupatur; à Christianis Graecis incolitur, & longè infra Icariam sita est. Ejus incolae in omni libertate Christianâ secundum Graecorum consuetudinem vivunt, quemadmodum & reliquae Graecorum insulae Turcico Imperatori tributariae. Magistratus tamen & urbium Praefecti magna ex parte Turcae sunt. Patmi portus satis capax est pro myoparonibus, triremibus, & minoribus navigiis. Universa insula tritici ferax est, & omni leguminum genere abundat: in eâ est monasterium Caloierorum Graecorum, in quo cadaveris manus ostenditur, cui ungues crescunt, ut in viventis hominis manu; & tametsi resecentur, post aliquod tempus denuò succrescunt. Unde Turcae occasionem sumserunt dicendi manum esse cujusdam ex ipsorum prophetis. At Graeci Divi loannis manum esse asserunt, qua istîc Apocalypsim exaravit. Aquilone perseverante, ad dextram Lipson insulam vidimus procul in mari dissitam, parvam eam & desertam: paulo pòst insulam Pharmaco, veteribus Pharmacusa nominatam, omnino etiam desertam superavimus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
