# Exoticorum libri decem 89-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89-3

CAPVT XIII. VRES Rhodus partim in declivi collis molliter descendentis sita est; altera pars littus occupat. Maxima eorum qui pagos totius insulae incolunt pars, Graeci sunt: his urbem interdiu ingredi ad operas faciendas & annonam comportandam, atque in ea toto die commorari licet: at ut nocte istîc haereant, non concedunt Turcae, ob seditionis atque proditionis metum. Inferre tamen ideò nolumus, quin hoctu Christiani aliqui istic permaneant: nam pleraque eorum mancipia Christiani sunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
