# Exoticorum libri decem 89.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89.1

Apud hanc insulam olim Caesar à piratis captus, Rhodon proficiscens, Apollonij Molonis audiendi causa. Pharmacusa superata, in insulam pervenimus olim Ireon Leria Sophiani tabula habet) dictam, nunc Lero, rectè objectam Asiae continentis cuneo longè in mare protenso, quem marina tabula Cortolo appellat. Veteres istîc arces conspiciuntur collibus impositae. Leriae montes Samiis longè celsiores; probè autem exculta est ea insula cùm à Turcis tùm à Christianis Graecae religionis. Longiùs progressi, in aliam magnam insulam pervenimus Calimno nuncupatam, à Graecis Christianis habitatam: inde in aliam nomine Psermo, in quâ bina aut terna sunt oppida, & multi pagi, Graecorum Christianorum industriâ & labore exculti. Urbem ad sinistram habebamus Lesmirne appellatam, unam ex opulentissimis, & maximè mercurialibus totius Anatoliae sive Asiae minoris, quae veteribus Smyrna* dicta fuit. E regione Patmi insulae superandus nobis fuit cuneus Anatoliae, longè in mare prominens, quem marina tabula Capo rosso, veteres Erythram dixerunt, hoc est, Promontorium rubrum. Magnâ difficultate cum superavimus: nam nebulosus erat aër, & intempesta nox. Ventus etiam adversus nos detinuit, sic ut dimidiato velo in latus obliquè verso uteremur: Thracias is erat, adeò vehemens, ut mare mirum in modum concitaret & turbaret. Postridie manè canalem Co insulae ingredi coepimus, apud continentem qui Halicarnassi nomen habet; is quinque solum milliaribus in latitudinem patet. Mare inter Samon & Con tam multis parvis insulis abundat, ut eas vix numerare liceat: omnes veteribus Sporades sunt dictae. * Si topographicae Castaldi & Sophiani Graeciae tabula verae sunt; Bellonium non toto (quod aiunt) calo, sed tote mari errare necesse est, aut suam navigationem confuso admodum ordine describere. Nam qui fieri potest ut in Patmi insula conspectu fit promontorium Erythra, atque ad Pserma sinistram Smyrna, quae in loniâ apud Clazomenas ad Sinum quendam in tabuli reponuntur? Sed id ego Lectorus iudicio relinquo. Cos insula, Hippocratis patria. CAP. XII. VM jam illuxisset, canalis bonam partem emensi, universam insulam Con apertè conspicere poteramus, Hippocratis patriam; Turcae Stancou nominant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
