# Exoticorum libri decem 89.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 89.5 to 89.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89.5

Ejus O montes nobis celsiores videbantur quàm reliquarum insularum antè conspectarum: nam Cretae montibus inferiores non apparebant. Ipsa urbs Cos à solis Turcis habitatur, & in universa insula duo duntaxat sunt pagi à Graecis habitati: urbs & arx etiam Stancou appellantur. Haec in edito sita, turres orbiculares habet majores arcibus Lesbi & Tenedi: illa autem humili loco sub arce ad maris littus. Insula animantibus abundat, longiorque est quàm lata: illius oram diu legimus, secundo vento delati, omnibus velis expansis (nam tempestas jam defierat) & additamentis etiam adhibitis. Eâ porrò ad dextram relictâ Rhodium mare ingressi sumus. Cùm procul ab urbe Rhodo adhuc abessemus illam supra collem exiguum, in mare protensum, sitam conspeximus: quia verò praealtas habet turres, & pharos in quibus lumen reponitur, cujus conspectu naves dirigantur, ne à portu aberrent, procul nobis apparuit. Viciniores facti, comperimus veterem, quam referunt fuisse urbem, colliculo rotundo impositam ad littus maris, binis milliaribus distare ab hodierna urbe: aiuntque istîc coenobium fuisse equitum Rhodiorum: praeter splendida aedificia, munitum esse locum, qui etiam diligenter à Turcis adservatur. Tandem ante insulam appellentes, anchoris jactis è navibus descendimus, atque urbem perlustratum ivimus. Singularia quadam Rhodi observata.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
