# Exoticorum libri decem 9-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/9-3

Et ut experientia comprobemus nos in universa Gallia Platanum minimè habere, ejus iconem ad vivum expressam hîc subjecimus. Ea item planta quam lovis barbam nuncupamus, hactenus pro Sempervivo habita est, cùm tamen minimè sit: nam Sempervivum copiosè nascens conspeximus in Creta, Corcyra, & Zacintho, arbusculae in modum, cubitum, atque etiam binos altae, caule pollicaris crassitudinis, extrema parte foliis eum undique cingentibus onusto; omnino Dioscoridis descriptioni respondens. Itaque mirum est eos qui similium rerum descriptiones & effigies exhibent, non animadvertisse: nam quam recentiores pro lovis barba pingunt, Veterum Cotyledon altera est. Idem accidit Moro albae, atque cuidam alteri arbori ex Accris generibus, quas multi communi coniensu Sycomorum esse dixerunt. Et tamen Sycomorus adeò rara est, ut nec domestica nec silvestris in Graecia aut Italia sit conspecta. Nónne igitur difficile sit, nascentem in Gallia videre? Idem dicimus de avibus, serpentibus, aliisque terrestribus animalibus: de fodinis, lapidibus, & metallicis. Nostra Carduelis quae à carduo nomen sumpsit, Graecorum Acanthis censeri posset, attamen acanthis carduelis non est. Ita si vulgus Gallorum quosdam serpentes appellat Aspides, non sine errore hoc fit; etenim nullae in Gallia reperiuntur; uti neque murenae, quas vulgus Lampetras esse aestimat, neque fluviatiles cancri; quae appellatio ineptè nostris escrevisses indita est. Sic singuli existimant Salpetrae esse Nitrum; sed erroneam esse eam opinionem, libello cui titulum fecimus De medicato fanere, probavimus. Et quemadmodum falsa nomina indimus nonnullis rebus nobis vulgaribus; sic etiam nonnullas habemus admodum communes, quarum appellationem legitimam ignoramus. Nullus est rusticus, qui in Gasconia Salamandram Myrtil nominare non norit, apud Allobroges sive Sabaudos Pluvine (nam pluvio tempore conspicitur) apud Cenomanos Sourd (surda enim esse videtur) & tamen Salamandram esse omnes ignorant. Itaque in rebus exprimendis fides non est adhibenda vulgaribus provinciarum appellationibus, ante quàm Auctorum scripta collata & exactè perpensa fuerint. Horum autem exemplorum productione, ignotarum rerum veritatem ex iis quae probè cognitae sunt, perquirendam esse, dicere volumus. At quemadmodum homines generosi & bene nati infamiam obiicere soliti, his qui sese efferunt quòd nobili stemmate sint nati, cùm tamen ignobilia facinora perperrent, vulgari proverbio dicunt, nullam affinitatem esse inter villanum & nobilem virum: Eadem ratione dicemus nullam esse comparationem inter solidae cruditionis virum & ignarum; quemadmodum nec inter eum qui liberalis est ingenii, & invidum. Sic quorundam malè feriatorum & morosorum hominum calumnias repellemus, à quibus nihil unquam prodiit, unde docti nomen mereri queant: ut qui inter eos maximè mihi nocere conatus est, crassum animal esse deprehendatur, quòd nostram diligentiam & exactam disquisitionem adeò damnârit. Is veterem consuetudinem obiiciebat, inquiens nostros majores feliciter vitam traduxisse, licet has nugas minimè necessarias neglexissent: glexissent: itaque quemadmodum illi his abstinuerunt, & sine illis salubriter vixerunt, atque suas aegritudines curârunt: nos etiam illorum vestigiis insisterò posse: talia enim relinqui debere iis qui ocio abundant, aut his qui res nimiâ potiùs curiositate, quàm utilitatis gratiâ perquirunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
