# Exoticorum libri decem 9.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 9.1 to 9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/9.1

Est autem ex longinquis regionibus per Africam generoso Archidiacono Nebiensi delatum, magnitudine cervi, capite & ore cervino, agile instar cervi, pili & color cervino similes: corporis formâ capram refert; nam magno hirco simile est, hircinos pedes habens & bina cornua in dorsum inflexa, extremâ parte contorta, ut hircina videantur; reliquis autem partibus cervum aemulatur. Illud autem valde admirandum, quòd ex turre se praecipitans in cornua cadat sine ullâ noxâ, perinde subsultans & resiliens, atque pila vento plena. Vescitur herbis, leguminibus, pane, omnibusque cibis qui illi praebentur: robustum est & ferreâ catenâ vinctum, quia omnes funes quibus ligabatur rodebat & rumpebat. Praestolor donec moriatur aut mactetur, ut, an lapidem Bezaar contineat, observare queam, VARIA porrò est horum lapidum forma: alii enim ossiculi dactylorum instar oblongi sunt, alii castanearum formam aemulantur, alii rotundi tamquam orbiculi, alii colum barum ovis similes: unum habeo hoedi renem perfectè referentem: omnes autem utraque extremitate obtusi, non mucronati. Vt autem hi lapides formâ variant, sic etiam colore: nam reperiuntur spadicei, fulvescentes, plerique ex viridi nigricantes instar malorum quae insana appellantur, Italis Melanzane, Hispanis Verangenas, plerique etiam felini coloris, hoc est, venis illis praediti, quibus distincti feles algaliam excernentes, saturi videlicet cineracei. Omnes legitimi ex laminis seu corticibus invicem amplectentibus, miroque artificio compositis, perinde atque ceparum bulbi, constant: suntque istae laminae adeò laeves & splendentes, ut singulae magnâ arte expolitae videantur, imò etiam sublatâ exteriore laminâ, quae subest multo splendidior conspiciatur; ex quâ notâ legitimus esse deprehenditur: cujus notae periculum facere volens in eo quem possideo, illi externam laminam ademi, & proximè subsequentem splendidiorem esse animadverti. Sunt verò istae laminae vel crassiores vel tenuiores secundum lapidum magnitudinem. Tener autem est lapis hic, & alabastri instar radi potest, atque si diutiùs in aquâ haereat, dissolvitur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
