Latin
9.5 to 9.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 9.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Internè neque cor habet, neque corpus supra quod compositus sit, sed concavus est &plenus pulvere ejusdem cum lapide substantiae, majorisque etiam quàm ille efficaciae. Istaque primaria &praecipua nota est, lapidem esse legitimum, si eum pulverem contineat, quia adulterini illo carent. Duabus itaque dictis notis legitimus ab adulterino dignoscetur, si videlicet laevibus &quasi expolitis laminis constet, pulveremque internè contineat: quia adulterini neutrum habent. Nam quendam confringi vidi, ad observandum an legitimus esset, &laminis constaret: sed in centro repertum granum aut semen quoddam, supra quod Indus impostor lapidem formârat. Guido de Lavazaris hujus urbis civis, qui universum orbem circuivit, &in Sinarum regione versatus est, mihi referebat Indos inveniri, qui ex massâ ipsis cognitâ adulterinos conficerent: verùm binas illas notas imitari nunquam potuisse, laminas scilicet &pulverem: addebat, pluris apud Indos aestimari, quàm apud nos, quia illorum auxilio multos morbos curant. Andreas Bellunensis in libro quem de Lapidibus inscripsit, ex Tipthasi Arabe refert, lapidem Bezaarem metallicum esse, eademque ratione ex suis venis erui, quâ reliqui lapides Adamantes, Rubini, Smaragdi, Achates: ejusdemque sententiae videtur esse Scrapio, cùm de hoc lapide verba faciens, ait. Vena hujus lapidis reperitur in Syriâ, Indiâ, &Orientalibus regionibus: sed utriusque opinionem erroneam esse, ipsa animalia Indorum venatorum diligentiâ capta è quibus educitur, tum facultatum manifesta experientia apertè evincunt, ut docebimus. Serapio auctor est, suo etiam tempore hos lapides deprehensos esse adulterinos; scribit enim: Istorum lapidum aliqui nullam facultatem adversus venena obtinent, ut legitimi. DE hoc lapide nullam apud Graecos aut Latinos auctores mentionem reperio. Soli Arabes ejus meminerunt, &quidam Neoterici; eamque ob causam Arabes auctores, &Latinos Neotericos producam, qui de illo scripserunt. mEx Arabibus nemo plurade hoc lapide scripsit, Serapione, viro in Medicâ atte valde perito, cap, trecentesimo &sexto, in quo multa de lapide Bezaar scitu digna explicat, quàm videlicet praestans sit, adversus omne veneni genus, cujuscunque tandem qualitatis sit, &adversus, virulentorum animalium morsus &ictus: radicem enim &malignam veneni qualitatem corporibus impressam extinguit &prorsus tollit, cum à morte liberans qui illo utetur. In pollinem autem redactum dat, iisdemque viribus pollere ait, sive forbeatur, sive ore retineatur.