# Exoticorum libri decem 90.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 90.1 to 90.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/90.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/90.1

Quinque autem vncias erat longus, tenellus, gracilis, brevi quadam & canâ lanugine tectus, nullis foliis praeditus (quae verisimile est propter ariditatem excidisse vel abrupta fuisse) summâ parte sustinens veluti botrum aut corymbum constantem ex numeroso fructu rugoso, piperis granis interdum minore, nonnunquam etiam paullò majore, coloris, quia siccus, fusci, in quo tamen appareret in majoribus quibusdam granis aliqua rubedo: pendebant verò ista grana ex brevibus & incanis petiolis, praeditis suis caliculis in quin que lacinias divisis fructum amplectentibus: majora grana, continebant numerosa semina instar eorum quae in Solani vulgaris baccis conspiciuntur, sed inania, quia, ut arbitror ad maturitatem nondum pervenerant. Elleborines fortè genus. CAP. XX. EPERTVS in iisdem sportulis cauliculus pedalis longitudinis, abruptus tamen, at que sine foliis & radice, cum hac dumtaxat inscriptione, Flos candidus cum croceis paucis filamentis Satyrii majoris eunuchi. Ex quà notâ conjecturam faciebam, non habuisse radicem instar orchidum, licet flos aliquam cum earum floribus similitudinem habere videretur; repugnabant etiam aliae notae, ut ex sequente historiola apparebit, quam ex resiccata mutila planta sic concinnabam. Abruptus erat ille cauliculus, tener, enodis; circa cujus fastigium quaterni vel quini flores παραλλήλως quidem dispositi, sed inter se non oppositi, ex longis tenuibusque pediculis pendebant, quinque foliis constantes, amplis, candidis, quorum bina surrecta, duo ad latera expansa, quintum reliquis majus deorsum propendens; prorsus ut in viola trico lore, floris folia sunt disposita: ex horum umbilico secundus prodibat flosculus brevi pe diculo subnixus, tribus dumtaxat foliis praeditus (ni quaedam abrupta fuerant) quorum bina lateralia tamquam in unum summâ parte coibant & complicabantur, tertium altiùs assurgens cuculli instar formatum, eminebat, & aliquot tenuia staminula, litui ritu incurva, tegebat: nulla verò crocea stamina observabam, nisi forsitan attrita fuissent. An Ribes Rauvolsii, aut illi congener planta? CAP. XXI. NTER eas plantas quae etiam in sportulis Doctoris Colii sive Coolmans repertae, unam etiam conspiciebam, quae licet mutila, nec integra, mihi in memoriam revocabat ea quae in Cl. V. Leonardi Rauwolsii Itinerario, Germanico sermone conscripto, ante aliquot annos legeram. Is enim lib. 11. cap. XI.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
