# Exoticorum libri decem 92

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, STATIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/92

Nascitur in ejus insulae Promontorij, nobis Carenwater appellati, scopulis, à littore sursum versus Continentem ascendendo, ubi diversis temporibus legi, annis videlicet à nativitate Christi nonagesimo octavo supra millesimum & quingentesimum, & millesimo sexcentesimo, lisdem autem facultatibus praeditum est, quibus nostrum Sedum. Haec quidem in chartaceâ paginâ adnotata reperiebam, sed nullâ plantâ adjuncta, quae si addita fuerat, perierat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
