Latin
CAP. XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 93
Unproofread scanNot analysed yet
Summâ parte plantae, sive veriùs fructus (erenim foliorum expers erat, &radice dumtaxat nitebatur) densissimum tomentum emicabat ad unciae altitudinem, trium verò latitudinem in diametro, cineracei coloris: exterior fructus pars viridis erat, qualis ferè foliorum Tunae, à nonnullis Ficus Indica &Opuntia appellatae, parte tamen terrae proximâ ex albo pallescebat: interna pars sive pulpa, candida, spissa, &adeò lenta, ut in tenuissimas etiam laminas secta &edigitis extensa vix frangi posset, (quapropter concoctu valdè difficilem esse, conjecturam faciebam) cucurbitae quodammodo saporem referens: pulpae meditullium &ipsum cor minùs album erat, nullamque cavitatem habebat, quâ semen contineretur, sed solidum erat: suprema autem pulpae pars, cui tomentum inhaerebat, nonnihil purpurascebat; ipsum verò tomentum tenuissimum instar lapidis amianthi, &candidissimum erat, in quo latebant multae exiles spinulae purpureae, quae supra tomentum sesc exerentes, rigidiusculae erant: ab extima pulpa rari quidam prodibant in tomento latentes folliculi membranacei, sive vaginulae, coloris sanguinei elegantissimi &floridi, unciam longi, supernâ parte crassiusculi, infimâ autem, qua videlicet pulpae adhaeserant, angusti &tenues, pleni semine exili, nigro &splendente, instar seminis amaranthi purpurei, vel Symphoniae, alio nomine blitum versicolore folio appellatae: summo horum folliculorum capiti inhaerebat oblongum quidpiam, tamquam flosculi rudimentum, quod supra tomentum caput extulisse videbatur, sed prorsus aridum, ut qualis formae fuisset, conjecturâ assequi nequirem: radices crassiusculas, longas, lentas &fibrosas, insuper alias in ambitu minores adhuc retinebat ex infima sede productas. ALIAM porrò plantam insequente Septembri apud Cl. V. Petrum Paawium conspiciebam; quae licet breuior esset superiore, &undecim dumtaxat sulcos, totidemque costas haberet, infimâ tamen parte crassior erat, ejus enim ambitus septem &viginti unciarum: costae singulae à radicibus ad tomentum usque duodecim tuberculis erant praeditae, è quibus, ut in aliis octo aut novem decussatim nascebantur spinae, tresque aliae inter illas, ut plurimum surrectae, firmae, acutissimae, fusci coloris: tomentum punicantibus spinulis undique septum in semipedalem conum assurgebat, sic ut integra planta Turcici pilei sive cidaris, quo primates utuntur, formam quodammodo referret. Itaque, quum reliquis, quas conspexeram, elegantior esset, ad ejus normam, illam quae in tabella supra posita, exprimendam curabam. Has plantas in insula Maio appellata &illi vicinis, circa maris litus erutas fuisse asserebant. QVO autem nomine loco natali vocaretur haec planta, sive fructum dicere malumus, intelligere non potui. Sed quum satis aptum, &ejus naturae conveniens à C. C. V. V. Pena &Lobelio sit illi inditum, immutare noluimus. Nihilominus si nautae qui eas eruerant paullò diligentiores fuissent, &cjus plantae nomen, &si quo in usu sit apud incolas, perquirere potuissent.