Latin
CAPVT XVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 93-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nos istîc nocte traductâ cum cum tranquillitate maris, anchorisque postridie ex imo mari subductis, vela explicuimus, &ex hac turbida aqua egressi, non diu navigavimus, quin in aliam Nili aquam, ex ostio canopico sive heracleotico prolabentem inciderimus. Haec sunt duo maxima Nili ostia, cujus postremi aqua marinam ex viridi pallescente colore infecerat. Eam cùm per dimidii fortassis milliaris latitudinem emensi essemus, iterum in caeruleam maris aquam pervenimus. Omnium primùm nobis in Aegypto apparuit Rosettae arx, quae sesquidiei itinere supra Alexandriam est. Cùm autem pleno aequore veheremur, &observantes quid nostris oculis primùm obiiceretur, nihil aliud quàm Palmas, Sycomoros, &Pompeii praealtam columnam conspeximus, quae in Promontorio est supra Alexandriam. Cùm enim adeò humilis &montium expers sit regio, procul intuentibus apparere nequit. Nos cùm sub noctem in portum appulissemus, illo die navem non sumus egressi. Brevis Constantinopolitani in Alexandriam itineris narratio. XVIII.