Latin
CAPVT
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 93-5
Unproofread scanNot analysed yet
varias esse urbes: sed duas maximè celebres. Etenim latè imperium obtinentibus Romanis, Troia ab iisdem restaurata, &coloniis Romanorum in eam missis, Alexandria nominata est, cujus Plinius meminit, atque etiam Annaeus Seneca in morte Claudii Caesaris: Quaero, inquit, sororem suam stultè studere Athenis dimidium, licet Alexandriae totum annum: nam tum temporis Latinorum istic erat Academia, eaque est cujus Galenus saepè meminit, non de Alexandria Aegypti: quod ex ejus lucubrationibus facilè deprehendere licet. Nunc porrò de singularibus rebus à nobis observatis, breviter agere sufficiet: nam sigillatim de Alexandria scribentes post tam multos magni nominis viros, actum, quod aiunt, ageremus. Arenoso solo sita est in promontorio quodam: ab uno enim latere mediterraneo mari alluitur; ab altero, Mareoti lacu amplo &in longum extenso. Supersunt adhuc moenia quae Alexander Macedo exstrui iussit: at urbs interior, ex veterum aedificiorum ruinis magnâ ex parte constat. Diruta autem fuit ea urbs, quando Galliae &Cypri Reges Sultanum ex eâ expulerunt. Nam illam minimè posse retinere animadvertens, prius diruit, quàm in hostium potestatem veniret. Postea tamen paulatim aedes exstrui coeperunt pro incolarum ratione. Sed &nunc, nisi Christiani mercatores suos istìc institores alerent ob mercium permutationem, parum celebris esset. In eam invehitur omnis generis commeatus cùm ex Aegypto, tùm ex Cypro, aliisque vicinis locis. Panis qui istîc pinsitur, in placentas efformatur planas, quibus inspergitur legitimi melanthii semen. Eam ob causam hujus seminis magni culei per fora &mercatorum officinas venales inveniuntur. Omnis generis vina istîc etiam reperiuntur ex variis locis invecta. Sed nec Cyprus longè inde abest. Optimi saporis istic est caro vervecina, hoedina, vitulina &bubula: Magna etiam abundantia generis cujusdam caprarum quae Gazellae vocantur (veteres Graeci Oryges nuncupabant) quas in agris Sclopetis petunt: gregatim enim incedere solent. Inveniuntur &gallinae &ova. Alexandria sita est loco piscoso: istîc enim observavimus cantharos, lupos, umbras, synodontides, mugiles, raias, squatinas, caniculas, liram priorem Rondeletii. Sed &multi alii cùm saliti tum recentes ex Nilo invehuntur. Istic nascuntur punica mala, musae, limones, aurea citriaque mala, ficus, sycomori, ceratia, &pleraque alia fructuum genera, quibus caremus.