# Exoticorum libri decem 94-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94-3

CAPVT XX. VI tum Alexandriae Florentinorum Consulem agebat, Civettam habuit adeò cicurem, ut cum hominibus colludens, illis nasum, aures, & labra sine noxa morsu prehenderet: ab ineunte enim aetate humano lacte educata fuerat. Rarum profectò ita cicurari posse animal adeò ferum & indomitum. Civettam veteribus probè fuisse cognitam, & Hyaenam ab ipsis fuisse nuncupatam, ipsorum auctoritate demonstrabimus; tametsi nunquam observaverint adcò odoratum excrementum eam reddere: meminerunt tamen generis cujusdam Pantherae odoriferi. Auctores verba fecerunt de Hyaena tanquam de fero animali Africano; quod nobis suspicionem movet, Civettam eo tempore in caveis minimè fuisse adservatam. Hodierno autem die, cicur reddita, majorem quaestum praebet quàm olim. Illius etiam nomen quo eam nuncupare solemus, ex Arabibus auctoribus mutuatum est, relicto veteri. Compacto, ut Meles, est corpore, major tamen: cùm autem alium praeter muliebrem naturam habeat meatum, ex quo Civetta emanat, plurimi Hyaenae historiam legentes, existimarunt illam esse Melem sive Taxum, vulgo nuncupatum, qui veteribus & Aristoteli Trochus dictus est. In cervice & per dorsi spinam pilos habet nigros, quos surrigit cùm indignatur, non minus quàm sus. Inde factum, ut Glanis piscis etiam Hyaena nuncupata sit. Os habet magis mucronatum quàm felis, sed barbae pilos illi similes; oculis est splendentibus & subrubentibus: sub quibus binis maculis nigris insignita est. Ejus aures orbiculares sunt ad Melis aurium formam accedentes. Corpus habet mag a gn. culis aspersum nigris, cùm aliâs ejus color albicet: crura & pedes pilo nigro obsiti sunt, quemadmodum in Ichneumone: cauda oblonga, superiùs gle periùs nigra, infima verò parte albis maculis aspersa. Agilis est; & carne vescitur. Haec est Civettae historia, quae si cum Hyaenae descriptione conferatur, apparebit veterum Hyaenam esse. Plurima in Alexandriâ conspicienda: obelisci & magni Aegyptiorum coloßi. 1gVρ, BV

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
