Latin
95.1 to 95.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 95.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc animali uterque sexus dignoscebatur: nam eorum aliquot, qui mihi conspecti, satis longum exertumque penem habcbant, qualis ferè simiarum est, quo masculinum genus à femineo distinguebatur: crura (ad quorum paenè extremum pinnae porrectae) binas uncias aut paullò ampliùs longa: pedes parvi, semunciales, in quinque digitos, binis articulis constantes, divisi; quorum singuli in magnos, firmos, acutos, curvosque nigros ungues desinebant, iis similes qui in pinnis membranaceis, quibusque sese de arboribus suspendunt. Quem ego Amstelredami, anno à Christo nato millesimo sexcentesimo tertio, recenter advectum redimebam, in incultâ, &à nullis hominibus habitatâ insulâ captum aie bant, quemadmodum &omnes ferè quos conspiciebam. Eam autem insulam ad primum &vicesimum gradum ab aequatore versus Antarcticum sitam esse existimant, &triginta milliaria in ambitu continere, à Lusitanis quidem antè observatam, &ab eis, Ilha do cirne, sive Insulam cygnaeam, ut antè dixi, appellatam: à Batavis verò, qui anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo navigationem ad lavam &Moluccas insulas instituentes, tempestate in eam delati fuerant, &à xv. Kal. Octobris usque ad VI. Nonarum ejusdem, reficiendorum corporum causâ istic haerebant, Mauritii Insulam ab Illustrissimo Principe Mauritio Comite à Nassaw, &c. nominatam. In ea porrò insula multos ingentes vespertiliones observabant, partim inter se confligentes, partim uncis quos in membranaceis pinnis habent, ex arboribus pendentes. In multis tamen Orientalis illius Oceani insulis, atque etiam in Guinea magnos reperiri constans fama est: an verò his sint similes, nemo, quod sciam, tradit. Lerius quidem cap. X. Hist. Americanae, Vespertiliones Brasilianos monedularum magnitudine esse ait, &Franciscus Gomara, cap. LXI Historiae suae Generalis, circa Vrabam, turturum magnitudinem adquirere; neuter tamen formam describit: hoc solum addit Gomara, eos valdè mordaces, noxiumque esse illorum morsum, cujus remedium, vulneris ex aqua marina ablutio, aut adustio: cap. autem Lxxx ejusdem libri lepidam narrat historiolam.