# Exoticorum libri decem 96-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAROLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-2

CETERVM, ejus aviculae, aut certè illi persimilis, mentionem facere videntur, quotquot de Americanis Provinciis aliquid prodiderunt; varia tamen nomina, pro regionum, in quibus reperitur, diversitate, illi tribuentes. Nam Consalvus Ferdinandus Oviedus cap. XLVIII. sui Summarii, passerem Mosquitam appellat. Reperiuntur, inquit, quaedam aviculae adeò exiguae; ut extremi pollicis articuli magnitudinem non aequent, &, pennis evulsis, ejus dimidiam partem vix excedant. Hujus aviculae volatus adeò praepes & celer est, ut alarum motus non magis conspici queat, quàm crabronis, neque quispiam praetervolantemvidet, quin crabronem esse existimet. Illarum nidi, avicularum magnitudini respondent: ego hujusmodi aviculam conspiciebam, quae in monetaria trutina, quâ aurum appendi solet, cum suo nido posita, bina pondera Hispanis tominos dicta, dumtaxat pendêret, hoc est, grana viginti quatuor; cui si pennae evulsae fuissent, minùs gravis haut dubiè futura erat: pedum & unguium exilitate cum illarum avicularum pictura, quae ornatus gratiâ, in librorum marginibus interdum adiici solet, comparari poterat: ejus plumae elegantibus coloribus praeditae, aureo, viridi, & alterius generis: rostrum habebat pro corporis proportione, illudque adeò tenue, ut acus quâ vestes sarciuntur, magis exilis esse nequeat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
