# Exoticorum libri decem 96-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-3

Per ingentem canalem primum universas urbis cisternas replent, in quibus depuratur & limpida redditur. Tota autem urbs supra ejus modi cisternas & puteos exstructa fuit olim firmo lapidum & laterum opere, quoniam rara per Aegyptum nascuntur ligna, praeter frequentes Palmas, quae ad aedificandum prorsus sunt inutiles. Aegyptii rustici per agros palmas abortivas & quae vitium fecerunt, requirere solent, quarum cacuminibus excisis, candidam medullam eximunt, & in foro venalem proponunt: ea cruda vescuntur, cynarae enim saporem refert. Veteres Palmae medullam sive cerebrum nuncuparunt, Graeci ἐγαέραλον. Advertendum tamen est, Varia esse Palmarum genera: spinosum enim in Creta observavimus genus, ab eo differens quod nautae ex Hispania advehunt & Cephaloni (Aispani Palmitos) vocant; pumilam videlicet illam Palmam quam Rotomagenses & Lutetiani Aromatarii in suis officinis recentem venalem proponunt, & quaternos vel quinos asses aestimant. Jchneumonem hodierno adhuc tempore in multis Aegypti aedibus cicurem adservari: & alterius chneumonis vespa adversus Phalangium certamen.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
