# Exoticorum libri decem 96-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-4

CAPVT XXII. LEXANDRIAE incolae Ichneumonem Aegypti peculiare animal alunt: cicurari enim potest, non secus atque feles & canes. Vulgus antiquo nomine appellare deAsiit, & vernaculo sermone Pharaonis murem nuncupat. Observavimus porrò ejus catellos à rusticis Alexandriam venales inferri, atque ab oppidanis avidè emi, ut domi alant, nam mures venantur non secus atque mustelae. Exiguum est animal, & valdè mundum. Qui id non conspectum ex ingenio duntaxat depinxerunt, rectè exprimere nequiverunt, ut ex praesenti pictura deprehendere licet; illae enim nihil naturale referunt: in nostra autem, reliquo corpori conjungenda est cauda. Primum Alexandriae conspeximus, inter arcis rudera, gallinam quam ceperat vorantem. Vafer est in praeda aucupanda: nam posterioribus pedibus sese sublevat, & observata praeda, summa tellure adrepens, magno impetu sese in praedam vibrat, indifferenter vescens omnibus vivis corporibus, uti scarabeis, lacertis, chamaeleone, omni serpentum genere, ranis, muribus majoribus & minoribus, aliisque similibus. Aviculas etiam maximè appetit, praesertim gallinas atque earum pullos: indignabundus, pilos surrigit, qui duorum sunt per intervalla colorum, nempe exalbidi vel flavescentes, & cinerei, duri & asperi instar pilorum lupi. Majore est robustioreque corporis mole quàm felis, rostrúmque nigrum & mucronatum habet instar viverrae, sine ullis tamen barbae pilis: breves & orbiculares habet aures, coloremque cinereum ad flavescentem accedentem, qualis in cercopithecis conspicitur: ejus crura nigrescunt, & quinque digitis posteriores pedes sunt praediti, quorum calcar interius breve est: cauda oblonga est, & superiore, qua spinae adhaeret, parte, crassa: linguam verò & dentes felinos habet. Peculiari praeditus est nota, qua reliquae quadrupedes animantes carent; quae suspicionem Auctoribus praebuit, ut existimarent mares non minùs uterum gestare quàm feminas. habet enim praeter muliebris fexus meatum, alium amplum illi contiguum, pilis obsitum, non admodum dissimilem pudendo mulieris, quem per magnos aestus aperit (clauso nihilominus permanente quo excrementa reddit foramine) ut ejus cavitas appateat. Testiculos felis habet: & ventum magnopere formidat. Tametsi hoc animal exiguum sit, adeò tamen industrium & agile est, ut adversus magnum canem confligere non vereatur: atque si felem observet, statim strangulet. Quum verò os adeò mucronatum habeat, difficulter crassiorem carnis molem morsu apprehendere potest, imo ne humanam quidem manum in pugnum contractam mordere. Auctores de eo multa alia scripserunt, praesertim bellum adversus aspidem gerere, crocodili ova confringere, admodumque vigilantem esse; illi multas singulares facultates tribuentes, quas brevitatis causa hîc praetermittimus; existimantes nos satis functos esse officio, datâ ejus descriptione. Sed & aliud animalculum est, è vesparum genere, Ichneumon vespa gle vespa appellatum, cui bellum internecinum cum phalangio: quoniam verò eorum pugnam vidimus, ipsam hoc loco commemorare libuit. Insecti genus est sanguinis expers, forma api sive vespae, vel magnae formicae alatae perquam simili, vespa tamen minus; in terra etiam suum latibulum quemadmodum phalangium faciens. Superat phalangium quotiescunque extra suum latibulum invenire potest: at si in latibulo adoriatur, saepenumero re infecta redit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
