# Exoticorum libri decem 97

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97

Accidit ut ichncumon vespa phalangion è suo latibulo egressum corriperet, atque post se traheret, quemadmodum formica tritici granum, & quo vellet impelleret, tametsi non sine magna difficultate: nam phalangium pedum uncis obvia quaeque apprehendens, quantum poterat renitebatur. Ichneumon verò, suo aculeo; quod instar apis exerit, variis locis ipsum pungebat. Defessus autem isto labore, avolavit hac illac oberrans ad balistae ferè iactum; deinde suum phalangium requirens, nec quo reliquerat loco inveniens, ejus vestigia sequebatur, quasi odoraretur, non minus quàm canes leporum vestigia. Inventum plus quàm quinquagies aculeo pupugit, rursúmque pertrahens, quò voluit perduxit, & planè confecit. Merces quae in Alexandrinis officinis reconditae adservantur perlustrantes, observavimus struthionum pelles cum suis plumis maximâ copiâ: solent enim Aethiopes illis confectis pellem detrahere: carnibus quidem vescentes, at pelles cum suis plumis, aliis mercibus permutantes. Hae deinde à mercatoribus Alexandriam invectae, in varias Turcarum provincias distribuuntur: nam apud Turcas non minùs invaluit usus, suas tiaras his pennis exornandi, quàm apud nos galearum cristas. Hortorum cultura apud Alexandriam & per universam Aegyptum, praeterquam secundum Nili ripas, admodum difficilis est: quoniam perpetuò instrumentis à bobus versatis haurienda est aqua ad rigandum solum. Illorum iaseminum à nostrate differt: flavo etenim est flote, admodum odorifero. Inveniuntur etiam istic flavae rosae, sed odoris expertes. Turcarum Alexandriam incolentium mores, Divi Macarii solitudines variaeque aliae in Alexandriâ res.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
