# Exoticorum libri decem 98-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98-2

CAP. XXIIII. LEXANDRIAE aliquot dies commorati, ad iter Memphiticum nos accinximus. Duobus autem diversis itineribus eò tendi potest; altero longiore, adverso videAlicet Nilo; altero terrestri breviore. At quoniam Nilus Aegyptum inundaverat, Rosettam profecti sumus, ut navigio Nilum subiremus. Dimidio milliari ab Alexandria progressi, in amplam planiciem arenosam pervenimus, in qua variae stirpes nascuntur, inter quas Anthillis Graecorum est, quam Arabes Kali appellant: hanc incolae lectam desiccant, ignis struendi causa (nam ligni magna istîc penuria) & calcis cum ea adurendae geminum quaestum faciunt: calcem enim Alexandriam deportant, atque herbae cineres diligenter adservant, hoc est Soldam à nobis appellatam. Indurantur saxi modo, & tanta copia colliguntur, ut mercatorum naves onerari possint; qui eos istîc coëmentes, Venetias devehunt, vitrorum crystallinorum fundendorum gratiâ. Vitrarii Veneti in Muran eos commiscent saxis per Ticinum amnem ex Papia advectis, quae cum cineribus aequaliter commixta, materiam reddunt ad selectissima crystallina vitra conficienda. Galli autem nuper admodum Crystallina vitra conflare edocti, Stampanum sabulum saxorum Ticinensium loco usurpant: id enim opifices commodius esse deprehenderunt, Papianis saxis. Nondum tamen quidquam excogitare potuerunt, quod cinerum vicem supplere queat: eamque ob causam ex Provincia Narbonensi usque eos petere necesse est. Quae res nobis fidem facit, illos cineres his similes esse quos ex Syria mari invehunt. Gallis tamen De la Soulde appellantur, denominationem sumentes ab altera stirpe Soldanella nuncupata, quae adusta, similium facultatum cineres reddit, quorum sit usus in Syriacorum defectu. * Plurimum hallucinatur meo iudicio Bellenim, qui in Gallia Narbonensi Sodae cineres induratos ex Soldanella adusta conslari autumat. Maris etenim & stagnorum in ea accola, Soldanellam non urunt: sed Anthillidem domesticam, quam ips Vitrariam ab effectu, & quod instar vitri pellucida sit, nominani, magna cura & diligentia serere (eius etenim maior commodiorque est usus quam sponte nasceniu) & sub aestatu finem succidere solent; deinde aridam in scrobes, de industria in cum usum paratos, congerere, atque ignem subiicere: hutus adustae cineres imum petentes indurantur, atque massam eam prabent quàm Sodam appellant, non modò ad vitra conflanda utilem, sed quâ etiam Saponarij artifies plurimum uti solent: utt ego, dum in Mompelio viverem, observabam: Sed ea de re Quinquerani libellum de Laudibus Prorincie inscriptum, consulendum iudico. Existimo enim non viliorem Sodam in Galliae Narbonensis orâ maritimâ fieri, quàm in Syriâ & Aegypto. Singularia quadam in Alexandria & Rosetta reperta.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
