Latin
CAPVT XXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 98-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXV. INIS ab Alexandria milliaribus per agros reperimus pastores, caprarum greges pascentes, quae aures ad terram usque promissas habebant, per extremitatem quatuor D aut amplius digitis sursum recurvas. Hi pastores ne tempus in ocio tererent, arenam ventilantes, vetera numismata perquirebant. Saepenumerò etenim accidit, ut aurea &argentea inveniant. Ad dextram nobis erant ingentes planicies arenosae, in quibus praeter paucas cappares, atque iam dicta Kali &Harmala, nihil crescebat. Regio ad sinistram paulo sublimior erat, ingentesque pagos hinc inde inter palmarum silvas sparsos habebat.