# Exoticorum libri decem 98-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98-3

CAPVT XXV. INIS ab Alexandria milliaribus per agros reperimus pastores, caprarum greges pascentes, quae aures ad terram usque promissas habebant, per extremitatem quatuor D aut amplius digitis sursum recurvas. Hi pastores ne tempus in ocio tererent, arenam ventilantes, vetera numismata perquirebant. Saepenumerò etenim accidit, ut aurea & argentea inveniant. Ad dextram nobis erant ingentes planicies arenosae, in quibus praeter paucas cappares, atque iam dicta Kali & Harmala, nihil crescebat. Regio ad sinistram paulo sublimior erat, ingentesque pagos hinc inde inter palmarum silvas sparsos habebat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
