# Exoticorum libri decem 98

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/98

Olim Graecè loquuti sunt: nam cùm Alexander Aegypto subacta Alexandriam condidit, verisimile est, relictis illic Macedonum coloniis, linguam Graecam admixtam fuisse. Caloieri Iacobitae & Graeci aedificium istîc habent pro Patriarchatu cum suo templo, eo loco in quo reconditum erat D. Marci cadaver, antè quàm Veneti Venetias transferrent. Latini & Iudaei, sua istîc peculiaria templa habent. Inter singularia quae nobis Florentinus Consul ostendit, cùm aromata nos requirere animadvertisset, degustandam dedit radicem Arabibus Bisch nominatam: ea nobis tantum calorem in ore per intogrum biduum excitavit, ut flagrare videretur. Plurimi recentiorum hujus radicis gratia Auctores Arabes conviciis ferè confecerunt, eos toties mendacii arguentes, ut referre pudeat: cùm tamen ipsis nunquam nota fuerit. Exigua est, parvi napi instar (alii Napellum vocant) & adeò vulgaris Turcicis aromatariis, ut nullus eorum venalem non habeat. * Eiusmodi etiam consuetudinem apud plerosque Hungaros iter facientes, dum apud eos versabar, observabam, & plerumque lapidem pro cervicali capiti subucere. Ex Alexandria in Cairum profectio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
