# Exoticorum libri decem 99.4-2-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 99.4 to 99.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/99.4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/99.4-2

Eo die sub vesperam pervenimus Rosettam, à Mauritanis Raschit nominatam, ad littus sitam circa magnum quoddam Nili ostium. Ejus urbis incolae diligentes sunt in curandis hortis, in quibus Musae arbores nascuntur, Papyri planta, Sacchari harundines, Colocasiae, Sycomori adeò exquisitâ viriditate praediti, ut reliquas arbores sine controversiâ superent. Colitur etiam istîc radix quam Itali Dolceguini nuncupant. Chamaeleones frequentes reperiuntur in fruticibus Rhamni alterius, qui in varios colores sese commutant. Magna ex parte ex viridi pallent, interdum ex caeruleo virescunt. Inde fit ut non facilè observari queant: nam ramo insidentes simili viriditate praedito, etiam à diligenter requirentibus vix inveniuntur. Vescuntur muscis, erucis, scarabeis, & locustis, serpentum more, qui omnis generis parva insecta devorant, quae saepenumero anatome facta in eorum ventriculis invenimus. Nonnulli memoriae prodiderunt Chamaeleones vento vesci. Verum quidem est integro annò sine esca perdurare posse; quod creditu difficile non est: nam varii generis serpentes vidimus per decem mensium spacium vivere nullo administrato illis cibo: interdum tamen nonnihil aquae dandum est, quam bibant. Rosetta urbs ad Canopicum Nili ostium sita.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
