# Exoticorum libri decem iii

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/iii

PORRO non dubium est, istius negotii longè majores progressus futuros, si vestris civibus, qui navigationes in Indiam, A Ethiopiam, & Americam Deo favente adeò feliciter nunc instituunt, mandaretis, ut quibuscumque pharmacopoeis & cheirurgis quos peregrè navigaturis adjungunt, ad eorum curam gerendam, praeciperent, atque etiam ipsos navium Praefectos monerent, peregrinarum arborum ramulos cum suis foliis, floribus, & fructu, si fieri queat, cortices aromaticos, medicamentosas radices, & bulbaceas, earum fructus & semina observare, colligere, adservare, & in reditu adferre ne negligant, diligenter adnotatis singularum rerum nominibus quibus indigenae illas donant, & etiam ipsarum facultatibus, si quas obtinere intelligant. Nam tametsi adeò progressâ jam sim aetate, ut isto beneficio me fruiturum vix mihi polliceri queam: successuros tamen alios non diffido, qui satis amplam materiam hac ratione nacti, omnium illarum rerum historiam commodiùs & magis perfectè describere poterunt. INTEREA earum rerum Exoticarum quas hactenus observavi Historiam in sex Libros digessi: iisque, ut justum corpus efficerent, alios quatuor adjunxi, Aromatum & peregrinarum quarundam Plantarum Historiam continentes, Hispanico quidem sermone descriptos, meâ tamen operâ Latinos factos, & quibusdam Scholiis illustratos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
