# Exoticorum libri decem iv

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/iv

CETERVM istas meas lucubrationes, quae non mediocribus vigiliis, nec contemnendis impensis mihi constiterunt, ob tabellas quae ad eas exornandas fuêre necessariae, vestro nomini, Illustrissimi, Nobilissimi & Amplissimi Ordines, consecrare volui; mihi persuadens, hanc mei animi erga vos declarationem benignè esse excepturos. Ita Deus opt. max. faxit, à quo summis votis oro ut generosissimos vestros conatus pro immensa sua clementia omni felicitatis genere prosequi dignetur, ad sui nominis gloriam, & Reipub. conservationem atquè salutem. Lugduni Batavorum, Kal. Augusti. Anno reparatae salutis humanae CID. IDC. V meae verò aetatis paenè octogesimo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
